Latin
62.1 to 62.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 62.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
at ex ijs quae ipsos connectunt, alteram sanè rectam, si cum utrisque compa res: alteram uerò obliquam. Recta iuxta utriusque situm linea è ceruicis spina processit: basis totius figurae, spina scapularum tota est, iuxta quam pari spatio linea exigua ex occipitij capitis osse prodit, quod priori uertebrae proximum est. quae uerò hanc cum basis extremo compulat, quartum musculi latus, obliqua ad summum humerum nominatum pertingit, leuiter etiam clauiculae extremo inibi adhaerescens. Quum itaque musculum hunc conaris incidere, ab altiore ordire linea, quae in medio occipitij osse orta, transuersa ceu ad radicem auris in ea porrigitur. Clarum autem cuiuis est, unum in utraque spina musculum hunc haberi: neuter tamen ad aurem procurrit, sed tantum uterque abest, quantum ab occipitio recedit. Quare transuersa linea quae ipsum à capite liberet, ubi primum oritur incidito, deinde hamulo exce ptum à subiectis amputato, deorsum procedens ad terminos iam commemoratos: qui &ceruicis uertebrarum spinam, &obliquum trapezij figurae latus, adusque claui culam, haud procul à summo humero exporrectum comprehendunt. Atque haec ita tibi peraguntur. Caeterùm musculus hic scapularum spinae inseritur. Quod itaque paulò superius inquirere, &de musculis partes mobiles connectentibus determi nare distuli, nunc explicandum uenit. Etenim &scapulae magno aguntur motu, nec minus ipsis caput. Insuper si carne ipsarum circumprehensa adhuc recenti, ut facilius obediat, tendere uicissim coneris, musculi beneficio utraque simili modo sequetur: quam ob causam melius est musculum hunc scapularum gratia non capi tis à natura formatum existimare. Primum igitur est, ipso per ceruicem transuersim dissecto, quòd scapulae deorsum uersus conuellantur, sursum uerò non amplius moueri queant: hoc autem, dum uiuit adhuc animal, agere conuenit. Secundum est, quoniam alij quoque musculi caput agunt in latera, quod hic solus habeat totas sca pulas ad caput retrahere. Quapropter si hunc quoque ipsis adimamus, tali omnino motu destituentur. Atqui habet eum omnibus euidentem. est igitur qui ipsum effi ciat musculus. Sin autem alius quispiam est, alius autem nullus est, hic necessariò est.