Latin
62.5 to 62.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 62.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium praedictis accedit, quòd grandiori collo praeditis animantibus ne quidem ad caput hic musculus ascendat, sed triangulus adamussim est, linea quae recti anguli tramitem directum coniungit, incipiente quidem ab inferioribus colli partibus: desinente uerò prius quàm ad occipitij os perueniat. frustra alioquin hoc natura fecisset, quae nihil superuacuum ac temere committit, ut uidelicet musculus scapulas ad caput reduceret, quum si hic inferius cessaret, illae satis possint attollit quod nimirum in his animantibus propter spinam ipsae moueantur, tum ceruici longitudo sit notabilis. Quartum, quod scapulas ab eodem moueri testetur neruus qui ad ipsum ex cerebro pertinet, ac si quis illum praeciderit, prędictum scapularum motum, non capitis, resolui. Quanquam Lyci liber caput ab eo ad scapulas conuelli dicat, ut qui nec ipsum neruum, nec aliud eorum quae dixi quidquam cogno uerit. Verùm non hîc institui uel Lycum, uel alium ex maioribus quenquam nisi obiter perstringere. haud enim sum nescius, cuilibet studioso, ueritatisque indagatori permultis erroribus aliorum libros scatere deprehensum iri. Quippe musculorum maxillam quoque mouentium par unum intra os situm Lycus omisit, quemadmodum &latiores colli musculos unà cum his quos retulimus ignorauit. Sed multò plura ex ijs quae deinceps enarrabimus, ipsum latuerunt. quaedam solum, quaedam simul &alios. de quibus operis huius lectores suismet oculis corpora examinantes decernere adhortor. Ego enim hoc nomine praesentem commentarium conscripsi, ut si studiosi magistros qui indicent desiderauerint, ipsi docere queant. Nam familiares qui commentationis gratia ipsum scribere me rogarunt, uel sine dibzy C C hoc, ea quae à me docti sunt, ipsi sibi in memoriam reuocare poterunt, nisi certè socordes extiterint.