Latin
65.5 to 65.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 65.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
nam posteriorem ipsius partem secundae uertebrae processus decliuis extremum ingreditur: ligamentumque ualidum à uertice ipsius ortum, ca piti inseritur: item aliud quoddam transuersum ex ipsa prima uertebra profectum, lecundae extremum turbinatum adamussim constringit. Haec igitur si libuerit inspicere, facillimum erit exiguis musculis, de quibus mentio prius facta est, adem ptis. nam tota posteriore parte prioris uertebrae excisa, clarè commemorata duo li gamenta spectabis, quae capiti ad quod dixi subministrant. alterum siquidem ligamen, quod ex uertice secundae uertebrae dentis, siue cuspidis, siue quocunque alio modo uocare libet, ortum, ipsum continet: quem (inquam) dentem reliquum ligamen continet, firmatque, adeo ut in neutram partem inclinet. Porrò obliqui mu sculi caput in latera conuertunt: ad alterum uerò tuberculum quò musculus tendens duxerit, ipsum inclinant. ibidem igitur sinui uiolenter inhaeret, tuberculo in hunc coniecto, firmatoque iam alteri tuberculo sublimi, opposito sinui insidet. Ac in hoc motu caput alteram uertebram ad suam ipsius inclinationem per ligamentum connectit. Quare natura in his quoque ratione freta conuersiones ipsius cum alio musculorum obliquorum coniugio primo commisit, in rectum agere, pristinumque statum redigere idoneo. Et quidem de occipitij ceruicisque musculis abundè satis dictum est. Deinceps uerò de ijs qui caput pectori &clauiculis committunt, sermonem instid by A nem instituemus. Siquidem omnibus quorum meminimus ademptis, promptum est iam tum hos, tum illos aggredi qui scapulas spinae connectunt. Verùm quia complures musculos ex capite procedentes sermonis processu consecui, satius utique fuerit &eos, qui ipsum in priora torquent, adiungere.