Latin
66.1 to 66.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 66.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hi nanque ad pectus &primas clauicularum partes protendunt, ex duplici orti principio, altero post aurem, altero in ipsis sito. Quòd sanè uel pectus, uel clauiculas cum ipso thorace cir cunducunt, simul &sursum uersus ad capitis latera, aut caput ipsum in priora circumagunt, cuiuis notum esse existimo. Caeterùm nihilo minus etiam omnibus con stat, ipsos thoracem hoc pacto mouere non posse. quare caput ab ipsis prorsum flecti necessarium est. nam hoc quoque de omnibus musculis communiter intelligendum est, qui quidem rectam posituram obtinent, simplici eos praeesse motui: qui uerò non rectam habent, composito. Itaque omnibus antea commemoratis musculis qui ex capite ortum ducunt, tum rectus situs, tum motus simplex adest. Qui enim ad scapulas attinent, illas sursum uersus attrahunt. Eorum uerò qui ad ceruicem porriguntur, alij nulla ex parte inclinatum sursum reflectunt, alij leuiter obliquum reddunt. At qui ex posteriore auris parte ortus, ad clauiculae extremum quod pectori committitur, pertingit, situm non recto tramite obtinet, &motum situi respondentem: pari modo &quod ipsi proximum est, quatenus pectori inseritur. Comperies autem processus ipsorum in quibus dixi locis: alterius quidem continui primo inter communes ceruici capitique musculos iuxta lineam transuersam quae ad aurem porrigitur: alterius autem iuxta auris ipsius radicem. Hic itaque angustus durusque est, &modicè rotundus. Alter carnosus, similiter alijs omnibus quos ex occipitij osse ortos in sermone percensui. Quapropter duplices dictorum musculorum processus sunt: item duplici extremo in prius nominatas particulas inseruntur. Nam qui sub auris radice obiter bifariam spargitur: altero quidem extremo in pectus, altero in clauiculae articulum ipsi commissum ingreditur: atque hoc musculi extremum carnulentum est: quod autem in pectus inijcitur, exangue magis, duriusque apparet, ceu ligamenti naturę particeps. Alter musculus carnosus, qui ex capite procedit, quemadmodum ille, clauiculae etiam inseritur, sed ita, ut priori carnoso iunctus contiguusque existat. Non tamen in totam sic clauiculam conijcitur, ut quibusdam uisum est, sed circiter medium pertingens desinit. id uerò nunquam non uidimus: non tamen perpetuò tres processus suam quenque habere circumscriptionem: uerùm semel aliquando terminus ipsorum bipartitus uisus est.