Latin
74.1 to 74.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 74.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm in hac disputatione tantum de ipsis dicere suffecerit, quòd musculis omnibus quos percensui, ablatis, situs fibrarum manifestò apparet obliquus, si omnes intercostalium musculos respicias. Examen profectò ipsarum à spinalibus musculis incipies, &ex duobus cuiusque fibrae extremis contuebere, altius propter spinales magis situm, demissius inde longius remotum, tanquam singulis fibris obliquè in priora non recto tramite deorsum uer sus procurrentibus. Praeterea spinalibus exemptis fibras quoque similiter obliquas ibidem ipsis subiectas spectabis. Verùm macilentum uetusque animans esto, in quo haec inspicere oporteat. quippe in his praesertim musculorum fibrae clarius solent conspici. nam iuuenilium pinguiumque animalium fibrae tum humiditate, tum car nis copia conteguntur. At si non modò macilentum uetusque animal fuerit, sed etiam grande, euidentissimè uidebis ligamenta tenuiter fibrosa ex ramentis ossium orta, quibus caro obducta est. Hoc non aliter fieri cernitur, quàm in calathis alijsque fiscellis, in quibus lac harum rerum periti coagulant. finge igitur fibras ex ossibus oriuntes, quae ligamenta nominaui, eò quòd inde proueniant, iuncis respondere, lacti uero ipsi sanguinem, &caseo carnem proportionari. Nam ut ille ex lacte, ita haec ex sanguine nascitur. Auspicatus igitur à spinae partibus, ut dixi, fibras sequenris, obliquum uniuscuiusque situm considerans. ex qua re fiet, ut dum ipsas inspicis, ac ad pectus magis semper abscedis, etiam fibrarum situm nonnunquam cum co starum conuersione uariare cernes. Non enim ut unumquodque à spina prodijt, ad pectus obliquum porrigitur, ab elatioribus animantis partibus ad humiliores inclinans: sed ubi propter pectus iam cartilago ossis uice creata appareat, alium obtinet situm priori contrarium, obliquè rursum ad pectus cui coarctantur, portendens. in hac igitur ipsa parte cartilago primùm gignitur, circulatim quodammodo magis, non in angulum costae flectuntur: fibrae autem ex imo sursum obliquius perlatae, subcontrariam obtinent posituram. etenim in omnibus ipsis cernitur, si illos duntaxat exceperis, quorum extrema pectori non committuntur. uniformis harum costarum ab initio adusque finem latio existit, nequaquam flexilis, ut quae cum pectore coarctantur. atque hac ratione costas illas appellant spurias, in amplam desinentes cartilaginem, quae septi transuersi ex ipsis orti ueluti propugnaculum quoddam existit.