Latin
74.5 to 74.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 74.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
quippe &hîc, sicut in alijs plerisque, prouidens natura fuit, quae septum transuersum neque ab interna singularum costarum parte, neque ab extremo, sed intrinsecus simul &ante finem produxerit. Hae igitur costę fibrarum situm deorsum uersus obliquè declinantem tenent. quae uerò pectori committuntur, fibras pro lationis uarietate committunt. ab externis sanè partibus intercostalium fibrae hanc na turam sortiuntur. ab internis autem contrario modo iuxta X literae figuram exte riores secant. Porrò has quoque costis à pectore diremptis conspicari aggredieris. Nam hoc pacto &spatiosa thoracis laxitas ex toto intus, &cum ea fibrarum figu ra apparebit. Vt autem promptè dignoscas omnes ad spinam reflecti, spuriae profectò etiam ab internis partibus innotescent, toto suo corpore fibrarum speciem continentes, aliter quàm externae ab humiliore costa ad elatiorem obliquè procurren tes. reliquae uero omnes duplicem usque ad cartilagines, quomodo spuriae per totam ipsarum structuram: in his autem ad pectus usque contrariam. Vnus itaque thoracis adhuc musculus superest haud uilissimus, phrenes appellatae. Septum autem transa uersum ipsas tantum esse Plato existimauit, duarum animae partium, appetitricis, &animosae. uerùm hęc non hoc modo sunt, sed ut in commentarijs de respiratioC nis causis demonstratum est, inter omnes quos dixi musculos ad respirandi functionem animali sunt utilissima. generatio huic musculo talis est, qualem paulò antè de ijs qui costas cingunt, enarraui.