Latin
76.5 to 76.6
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 76.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò ipsum peritonęum latis araneorum fibris simillimum est, simplex, &tenue insigniter: non ut quidam tendines membranae modo extenuati: qui tamen aequalitatem exactè repraesentant, si clara luce fibras ipsos intercurrentes inspiciamus. Sed peritonaeum aliter habet. est enim simplex, uti diximus, totum sibi continuum, unum quoddam ex primis corporibus, adamus sim similare. Quinetiam manifestò apparet, quale natura in imis partibus existat, ubi musculis transuersis ab eo separatis solum habetur. nam hi commiscentur coe untque rectis inibi musculis, à peritonaeo digressi. De octo igitur in abdomine musculis abundè satis disputatum est, idque sanè iuxta primam anatomicae ipsorum administrationis speciem, quam nunc exposui. Quomodo autem inde quis incipiens manum probe admoliatur, deinceps uenit explicandum. Cutem ex abdomine detrahis, quae ex medio ipsius originem ducit, ubi nullum est periculum, quippiam ex ijs quae subsunt ipsi, uel pertundere, uel diuellere. Nam membrana cuti continua indidem à musculis subiectis diducta est: ac quicunque ab ipsa corporum natura ue luti manu ducitur, is indubiè cutem inibi obductam auellere idoneus est, ut etiam C nihil eorum quae ipsi subdita sunt, uitiet.