Latin
QUARTI LIBRI FINIS
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 77
Unproofread scanNot analysed yet
Procedens autem ad latera propter costas spurias, nisi curam adhibes, ueluti caput exigui musculi diuulseris, quem ad axillam perferri asseruimus, Anatomicis incognitum. nempe membrana cuti con tinua fibras carnosiores per interualla obtinet, primùm maiora, deinde minora: rursus super ipsum nutriendas accipit usque ad musculum ibi gracillimum simul &latum. dum uerò ad axillam porrigitur, fibris ex lata regione in arctiorem coactis, carnosum angustumque euadentem, si inferius ipsius principium latum una cum cute ademeris, auulsam protinus camem deprehendes, quae axillae partibus insidet, Hanc, si industrius laborisque patiens sis, undenam auulsa fuerit, disquires: mox quum nihil ex ijs quae illic habentur, auulsum deprehendis, totus haesitabis, quemadmodum &ego primùm. at si negligentior ac segnis extiteris, quales priores nobis Anatomicos in multis consectionibus est inuenire, tanquam nihil nego cij sit camen hanc uel absectam à subditis corporibus quibus insidet, uel auulsam humi proijcere. Itaque de cute huius loci exactius detrahenda quomodo dictum est, etiam haec sufficient. Porrò tota abdominis regione detecta, musculos octo sic inci dere conuenit. Corpus bifariam à dextra parte &sinistra recta linea sectum est, quae deorsum uersus per totam thoracem porrigitur. huius scopos euidentes nactus, quos ego nunc recensebo, undique utilem habiturus es speculationem. Primus erit mucronatae cartilaginis extremum: inde deorsum per medium pectus proce denti, postremus finis pectoris uertex est: qui locus inanis &à clauiculis utrisque &à musculis de capite productis circumscribitur: ut ablata cute, in conspectum palàm prodeat. at deorsum uersus lineam hanc protendenti, postremus finis est pubis ossium commissura. quod uerò intercedit, medium umbilici regionis habetur. hac ipsa ratione etiam interualli medium est, quo mucronatae carulaginis ca cumen distat. hinc progredere circa medium umbilicum, summam cutem incidens, quò post primam sectionem linea candidior corporibus utrinque subdita appareat: ex qua maximum sumes indicium, probè consectionem esse administratam. Musculi siquidem camosi, quos rectos paulò superius nominaui, à linea con