Latin
86.5 to 86.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 86.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque iecore interea relicto, peritonęum uentriculo obtensum sequere, donec ad extube rantiorem ipsius partem scalpello perueneris, quà magnam uenam toti uentriculo subli mius insidentem conspicis: item numerosam quandam tenuium uenarum seriem à sublimi illa uena in uentriculum propagari, aliam post aliam, uno ordine, unaque li nea: quae, ut diximus, pars uentris extuberantior existit. Quum igitur peritonęum ipsi obtensum uenis insertis occursarit, rectum ipsis statim cohęrescens, sursum ad ma gnam usque uenam, à qua ipsae nascuntur, portendit: &inuolucrum, uallum, firmamen tumque eisdem efficitur. siquidem &duplex inibi habetur, quòd uidelicet uentriculum in orbem ambiens totum ipsum contegat. Quum uerò in tali circuitu priorem ipsius partem accesserit, inde rursus ad eminentio rem pergens, in uasa ipsa ibidem incidit, quibus etiam ex alto descendens occursabat. Itaque similiter ipsa comprehendit, &maiori uenae immittitur, sursum procurrens: &in hac duarum peritonaei partium intercapedine uentris uasa consistunt: nihilominus tamen ipsis interiacet elatius uas magnum, cui arteria quędam sit apposita, unaque in ramos similes diffundatur. At quemadmodum exiguae grandium uasorum propagines in uentriculum demerguntur, ita in pronum ceu ad umbilicum aliae paruę magnorum soboles ex al to deferuntur, duabus peritonaei partibus comprehensae: &hoc corpus ex duplici peritonaei ceu plexu compositum procedit: medium uerò inter uasa quae in ipso conti nentur, quibusdam animantibus haud multò infra quàm umbilicus est, consistit: in quibusdam ad pubis ossa descendit. Latini omentum uocant, ueteres Gręci bifariam, ἐπίπλοον, &ἐπιπλουν. Maximum id habent inter animantia homines, &simię: &inde plerique homines sępe dicuntur ὑδιπλοοκομίσται, quasi dicas omenti gestores.