Latin
87.1 to 87.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 87.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vo cant enim sic herniam, quum omentum meatui ad scrotum descendenti incidit: quod mox dicturus sum. Ex reliquis animantibus nullum praeter simiam huiusmodi affectu tentatur. Sed omentum hoc nuper epiploi nomen sortitum est: quoniam nulli ueterum in intestinis consentimus: nisi in copulis quibusdam pauculis dextra parte la xiori intestino, quod colon appellant, connexis. Elatior itaque omenti pars qualemnam generationem habeat, exposuimus. De caeteris eius partibus deinceps aget, quum adamussim uenas inspexeris, quae sub duplici peritonaeo comprehensae, ex gibbo uentris deorsum uersus procurrunt. Atqui non cessandum est ab inspectione, uerùm utrobique uenam gibbum ipsius intercurrentem persequi oportet. Siquidem per dextram animantis partem deducet ad processum, quo tenue intestinum ex uentriculo oritur: altera parte ad lienis concaua: cuius uisceris in sinistra positi, gibba ipsius pars ad extrema costarum, quas spurias appellaui, conuersa est, &quicquid his ad sinistra illi contiguum est. Concaua autem ad dextram partem inclinat, contra iecur &partes inibi sita. Proinde uena quae uentriculi gibbo ad lienis concauum porrigitur, eodem modo lieni inseritur, quo etiam uentriculo sublimis, duplici fulta pe ritonaeo. Porrò mitut de se ramos quosdam, ut in uentriculo, numero sanè complures, magnitudine uerò exiguos, partim in lienem, partim in omentum: non tamen uas in lienem absumitur: sed quod ex eo restat, unà cum arteriae sibi iunctae reliquo deor sum uersus per sinistra ilia pertendit: ex qua parte omentum generationis sumit initium, &simul cum uasis procedit, eatenus crescens, quoad illa fuerint absumpta, ra morum instar in surculos germinaque diffusorum. Eodem modo in dextris ilijs omenti portio descendit, cum illius loci uasis, quae in uentris gibbo se contingunt. quapropter &hîc illud tanquam indicem secutus adamussim ipsius originem conspicies. Hae igitur ilium partes situm habent inter regionem supinam, quam ex uentris gibbo prodire di xi: &inferiorem, quam nondum sermone explicui. utraque uerò ex his ipsis ilium sedi continua est. Atqui non hoc solo nomine differunt, quod altera superposita, altera subdita sit, imò etiam alio non paruo discrimine, puta uasorum magnitudine euariant. Nam subiecta omenti portio pauciores uenas &numero &magnitudine obtinet. enascitur autem uentris concauo, unde &uasa habet ex ijs quę in uentrem inibi propagantur, reliquias quasdam simul ipsi deorsum uersus abducentia.