Latin
87.5 to 87.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 87.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
omnes hae particulae sibi mutuò continuae sunt, ac corpus unum, omentum uidelicet, constituunt, figura maximen marsupij &sacculi &perae. quod orificium quidem ex uentriculo exortum superius &inferius obtinet: totum uerò eius spatium adusque fundum, quatenus ex dictis consistit principijs, deorsum uersus procedit. Id autem habere sic euidentius deprehendes, si ipsum inibi abscissum, &nulla alia parte uel perforatum, uel diuulsum cupias imple re, aut liquida aut solida substantia. ab ea siquidem totum, si integrum sit, &sibi con tinuum, marsupiorum modo replebitur. iam nullus labor est etiam perfectè animali eximere. nempe breues adhuc connexus supersunt ad lienem columque ipsum, postquam à primis processibus totis fuerit separatum. adnascitur itaque nonnunquam, sed rarò, etiam iocinoris fibrae, aliâs alij, &spuriae cuidam costae: neque huic uni perpetuò, sed ut euenerit. Caeterùm ab alijs omnibus liberatur, seiunctumque est, non solùm his tri bus, uentriculo, liene, &colo, quibus semper connexum est. Qualenam sit omentum ipsum, &unde oriatur, si ad dictum modum consectionem aggrediaris, haud aegre inuenies. Porrò reliquis omnibus ab eo sublatis, peritonaeum detrahes, à gibbo uen triculi iterum incipiens usque ad imam ipsius partem, quam Graeci πυλώρον uocant, &intestinorum originem: ab inferiori autem extremo, ubi solum ipsum esse dixi citra neruosam transuersorum musculorum exilitatem, ad pubis ossa accedens. Hinc enim d by enim ipsum uesicae &uuluae obtendi conspicies. Et si iterum elatius per demissas in imo partes conscendas, ubi medium intestinum, Graeci uocant μισεντέαιον, μεάραιον, etiam lumborum partibus uniuersis obducitur, in quibus &renes habentur, adibis haec etiam si superne descenderis.