Latin
93.5 to 93.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 93.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe sic omnia in illa regione erunt conspicua, quam &latum, &pubis ossa comprehendunt. Haec igitur omnium instrumentorum quae inibi situm habent, communis est administratio. Nam si arterias aut uenas, aut neruos libeat inspicere, aut uesicam, aut uuluam, aut musculos ad grande femoris tuberculum porrectos, prius pubis ossa inuicem seiunges, mox in exteriorem partem utrunque ilium os torquebis, à commissura, qua cum lato osse coarctatur, separans. Verùm ad id quod institutum erat, ueniundum est. Vtrique sanè pubis ossi ab interna parte multam superpositam carnem spectabis, quae membranoso ex ipsis ossibus profecta ligamine orbiculatim contegitur. Quantum uerò ex ea sacri ossis re gioni continuum est, id ligamentum habet ex illo simul procedens, iam dicto con tiguum. Hoc igitur modo quodlibet ligamentum, tum quod ex lato osse, tum quod ex pectine oritur, unum musculi caput efficitur, non magni quidem, sed membra nosi latique, ad sedis utranque partem producti: quem si integrum omnino perserues, actio ex ipso situ innotescet: multò magis, si ut ostensum est, detecto à uicinis toto musculo, et sede, mox capite quod retuli prehenso, ad illam sedem per musculum attrahas, quomodo reuellatur uidebis. Nullus autem alius è regione musculus ipsam detrahit, ut in plurimis particulis habere certum est: sed à musculis in abdomine sitis, qui unà cum septo transuerso intestina premunt, &per illos quodcunque in ipsis continetur, sedem propelli contingit, &frequenter adeò extrudi, ut ne à duobus quidem relatis musculis promptè queat retrahi. Eo igitur tempore, quo animal aluum exonerat, octo abdominis musculi pariter cum septo pro communi omnium musculorum functione tenduntur: orbiculari musculo relaxato, qui circulatim sedem complectitur. Reliquo omni tempore circularis hic musculus constrictus sedis os cludit, quem &ipsum facilè spectabis, cute tota quae hisce locis obducitur, primùm amputata. Post hoc autem &membraneorum corporum cum lati ossis mucrone commissuram, cuti mixtam, sedis extremum gignit, quan tum extra circularem musculum eminet. Idem uerò hic musculus, sacri ossis mucro A nis principium sibi subiectum, ex posteriore parte continet: priore, alterius muscu li interuentu peni connexus est, de quo in generantium instrumentorum consectione speculabimur.