Latin
94
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 94
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc autem quum uesicae termini musculum, ubi primùm cer uix ipsius dicta oritur, detexeris, manifestò iam similem esse orbiculari sedis, tum functione, tum usu, cernes. Quippe &hic, sicut ille, orificium cui est prępositus, constringit: unde etiam appellant uti illum, sic hunc nonnulli σφκγκτῆρα, quasi dicas strictorem. Restant autem octo musculi, totam inferiorem septi regionem tenentes, qui cibi potius quàm spiritus instrumentis à natura conditi sunt, de quibus nihil praeterea dicere opus est, ut quos prius in externarum partium consectione libro superiore retulerimus.