Latin
1001.5 to 1001.8
Galenus, Epitome Galeni operum 1001.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Neque alia ra tione purgatio ab huiusmodi medicamento petita, differet à sanguinis euacuatione per uenae sectionem, quàm quòd in hac quidem, ille qualis prius erat, excernitur: in purgationibus autem, inal teratur, non colore tantùm, sed etiam consistentia: id quod maximè ridiculum est. Siquidem per detractionem sanguinis aequaliter omnes, qui in uenis sunt, humores uacuantur. Per purgationem uerò (quae scilicet sanguinem ipsum purificat) non aequè omnes, sed unus aliquis, praecipueque is, ad quem naturaliter educendum medicamen ipsum est aptum. Atque haec sanè existit optima Asclepiadarum sententia, cui etiam ratio simul &experientia patrocinantur. Nam si ex tribus absque febri laborantibus morbo arquato, uni quidem sanguinem detrahas, alteri autem medicamen quod a 40 tram educit bilem exhibeas, tertio denique propines pharmacum eliciens diffusam illam bilem per corpus, certè duo illi priores longè deterius habebunt: tertius autem, cui exhibitum medicamen fuerit familiaris succi attractiuum, natiuum colorem recuperabit. Atqui iuxta illorum insaniam, perinde erit siue missione sanguinis, siue medicamento quod bilem ducat, arquato morbo la borantem inanias. Idem etiam &in reliquis mor bis est ineundum iudicium. Igitur opinionibus ipso rum ualere iussis, singula medicamenta purgantia initio familiarem humorem trahunt: postea uerò illum qui ut sequatur, habilior atque aptior fuerit. Exempli gratia: medicamen quod flauę bili du cendae est, primò quidem illam expurgat: dein aquosam humiditatem: pituitam terriò: mox atram bilem: ultimò denique sanguinem, quòd sit is naturae familiarissimus. Reperiunt tamen aliqua medicamina, quae statim ab initio sanguinem ducant: caeterùm ijs nemo utetur, quandoquidem hoc iugulare esset hominem, non purgare. Siquidem pur gantia, hoc nomine talia dicuntur, quòd repurgent sanguinem ab illis recrementis iam dictis. Quare inter deleteria, id genus omnia medicamenta annumerant, quę sanguinis euacuationem, per uenas uentris, &intestinorum, moliuntur. PVRG. OPOR. LIB.