Latin
1002.1 to 1002.5
Galenus, Epitome Galeni operum 1002.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
PERGAMENI, QVOS GALENI purgare, qualibus medicamentis, &quan do oporteat, liber vnus. Visano sunt corpore, purgationes grauiter ferunt. Nam quum purgant medicamentum familiarem sibi hu morem attrahere desideret, sanè dum eo destituitur, sanguinem &carnes eli quat, consumitque, ut quod illis proprium est, trahat Porrò qui sani quidem sunt, uerùm aegrotaturi, nisi fuerint uacuati, inaniri uere ineunte debent: idque uel sanguinis detractione, si plethoricis corripiantur morbis: aut purgatione, si factis ex corruptione affligantur. At melancholia, cancer, elephantia sis, caeterique id genus affectus qui ab humore atro proficiscuntur, atrę bilis purgatione indigent: quam, non uere tantum, sed autumno etiam ipse moliri consueui. Iam comitiales morbi, apoplectici, supiriosique, uacuationem pituitae postulant. Articulares affectus, qui quidem unà cum insigni caliditate affligunt, biliosorum: qui autem cum tumoribus frigidis, pituitosorum uacuatione iuuantur. Quidam aestiuo tempore tertianis febribus sem per corripi solitus, iam multis annis non febricitauit, quòd bilis flauae purgatione ad finem ueris à nobis administrata, illi prospectum sit. Sic enim satius est tales uacuare: quemadmodum comitiales, articularios, melancholicos, quique ob humores crassos aegrotant, ineunte uere melius uacuantur. Caeterum humores crassos &uisci dos prius attenuare &incidere oportet: meatusque per quos transumuntur, atque trahuntur ij, aperire, ante medicamenta purgantia, si purgatio modi omnibus optima sit futura, pręsertim in ijs qui ut ratrum assumunt. At uerò qui aegrè per superiora purgantur, ij, nisi prius reddantur habiles, praepa renturque ad uomitum, minimè assumant ueratrum. Praeparabuntur autem medicamentis uomitorijs mediocribus, necnon cibo uberiori, &quiete. Etenim nos radiculas ex oxymelite propinauimus, quas arundine perforatas, ac ramulis ueratri albi transs xas, per totum diem atque noctem reliquimus. Atque eiusmodi ex elleboro facta purgatio erit imbecilla. Ve rùm qui angustum habent pectus, eoque etiam compressum, ineptissimi ad purgationes existunt, quae per uomitoria medicamenta fiunt, ac potissimum per al bum ueratrum: siquidem thoracis aliquod uas, ipsis rumpit. At bilis suprà, pituita per inferna uacuari debet. Est quando contrario modo accidat, si quidem in uentriculo pituitosus, biliosus autem in intestinis humor resideat.