Latin
102.1 to 102.4
Galenus, Epitome Galeni operum 102.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid igitur miri est, in somnis obscurè agente anima, obscuras etiam imaginationes fieri, ideoque neque stabiles, quum id etiam in uigilijs contingat? Quòd autem 10 totum opus respirationis uoluntariè &sponte ab ipsa anima fiat, declarauit quidem id barbarus ille seruus, qui cohibita respiratione mortem sibi consciuit. Caeterùm uoluntariorum operum alia quidem libera esse, alia uerò affectibus corpo ris inseruire uidentur. Priora itaque, ut ire ad aliquem, &alloqui (uerbi gratia) perpetuò à nobis &absque obstaculo fiunt: quare absolutè sunt libe ra. Posteriora uerò, ut egerere, mingereque, nor perpetuò, sed in tempore quodam &cum mensu 20 ra: suntque corporis affectuum remedia. Atqui non nulli tacuerunt quidem ultro annum integrum: egestionem uerò uel urinam retinere non modò annis, sed nec diebus quidem paucis nemo po tuit. Simile igitur &his est spirationis opus: imò multò magis urget, ac celeriorem necessitatem habet. Etenim periculum est, ne quis moriatur, nisi respirauerit. Quare non est quòd quispiam existimet, naturale esse opus respirationem, quòd usquequaque retinere ipsam citra discrimen uitę non liceat. Sed iam quod deest sermoni de medijs figuris, deinceps absoluamus. Vt enim in manibus angularis figura, omnis prorsus doloris est expers: sic in cruribus illa dolore caret, quae consi stit inter mediam figuram, &extensionem extremam. Causa autem consuetudo est. Plurimum enim extensis cruribus utimur: multoque magis laboramus in extremis flexionibus, quam extensionibus. Tantum igitur à media figura ad extensionem progressum est, quod perfectè caret dolore, quantum à diu40 turna consuetudine membrorum est coactum. Haec igitur duo considerans in articulis uniuersis, naturam uidelicet &consuetudinem, inuenies medium &dolore carens. Videtur autem in idem conspirare ubique consuetudo cum natura: figura uerò dolore carens cum medio. Etenim in cruribus idem est quod dolore caret, &medium. In uniuersum igitur in omnibus articulis extremos motus considerans, inuenies medium, &figuram doloris expertem.