Latin
102.5 to 102.8
Galenus, Epitome Galeni operum 102.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vt enim in articulo 50 ad gibberum, quod uocatur angulare: in articulo uerò ad genu, quod propius est extensioni: sic in spina quod propius est flexioni, in articulo ue rò ad carpum, quod exquisitè rectum est, doloris expers existit. Etenim non ut carpi, sic etiam spi nae rectum ipsum est medium, sed aliquantum curuum. Quapropter recti magis laboramus particulis spinae, quàm sedentes, aut iacentes. Opus enim est stantibus quidem, tensam esse: iacentibus uerò &sedentibus, nihil prohibet esse curuatam 60 spinam. Porrò quicunque musculi sine articulis sunt, etiam in his media constitutio sine dolore est: sicuti in ano se habet, uesica, &lingua. Nam &summè constringere, &maximè dilatare anum, dolorem inducit: ac sic de caeteris. Atque omnes homines quo tempore cessant ab actionibus necessarijs, mediam figuram &dolore ca rentem in omnibus partibus habent. Verùm in lingua quidem per coniugationem omnes musculi orti sunt supernè, infernè, &à dextris, &à sinistris: quare nihil miri si in contrarios motus particula deducatur, à musculis oppositis. In musculo autem ani &uesicę, necnon diaphragmatis, ali ter habet negotium. Nam quum singulis harum partium unicus tantùm sit rotundus, sine ullo opposito, musculus, in contrarios deduci motus hae Musculi ani &particulae non aequè facilè possunt. At muscul uesicae munus qui est ad uesicam &anum, officium est, non excerest non excernenere superflua alimenti, sed retinere: nisi fortè per re, sed constrin accidens, quum desierint agere. Caeterùm instru gere menta excretionis, duplicia genere sunt. Eorum Excretionis instrumenta dupli quippe alia animae, alia naturę sunt. Atque animae cia. quidem instrumenta semper motu uoluntario agunt: instrumenta uerò naturae, citra ipsum. At phrenes quidem, &omnes musculi epigastrij, Phrenes instrumenta animae sunt. Intestinorum autem Intestina sunt naturalia instructura, unà cum uentriculo, ipsius naturę. Mu trumenta. sculi itaque epigastrij omnes, quum agentes tenEpigastrij mu duntur, premunt intrò naturae instrumenta: hę scutorum opus autem, si phrenes ipsis cedant, in illarum locum abeuntia, musculorum uiolentiam exoluunt.