Latin
1036.5 to 1036.7
Galenus, Epitome Galeni operum 1036.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Meritò ergo fit, ut quae frigore suo noxam inferunt, ijs actionis celeritas ad perniciem proficiat: quippe quae alioqui spacio excalfacta, uim per quam age bant, deperdant. At quibus in putredine actio con sistit, ijs tempus actionem adauget, quoniam &pu tredinem. Nullum autem animal interire potest, nisi 40 cor ab agendi munere cesset: at fieri ut cesset non otest, citra maximam intemperiem. Cicuta itaque hominem è medio tollit, tum ob meatuum ampli tudinem, calorisque multitudinem, tum ob ualidam ar teriarum in attrahendo uim, usque ad cor ipsum per ueniens. Sturnos uerò ob causas contrarias haud enecat, utputa quum &retineatur, &cunctetur. ac sese temporis tractu concoqui, praepararique a corde patiatur: quemadmodum &in ipsis lactucis accidit, quae moderatè quidem sumptae, alunt 50 hominem: si uerò quispiam expressum earum suc cum largiter hauriat, non secus proculdubio mo rietur, quàm qui aut cicutam, aut papauer sumpserint. Ad eundem quippe modum cicuta homi nem quidem celeritate distributionis interficit: stur nos autem tarditate ipsa, nutrit. Sin autem exiguum quippiam sumatur, mortem homini haudquaque inferet: id quod anus illa Atheniensis experimento docuit, quae ab exigua cicutę portione auspicata nullo detrimento ad permagnam progressa est coiam: adeò consuetudo uidetur esse adscititia natura