Latin
CAPVT XVIII
Galenus, Epitome Galeni operum 1036
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVIII. Eorum ergo medicaminum quae frigore interimunt, nullum genere letale est, sed sola quantitate quum si exigua portione sumantur, mortem non ir ferant. At in erodentibus, putrefacientibus, &cal facientibus, haud ita res sese habet. Ad haec, quemadmodum frigida medicamenta, nisi calorem offendant ualidum, qui comminuat atque deducat ipsa, non perimunt: sic si quod comminuit deducitque, mulrò ualentius fuerit, deuincet prorsus, mutabitque, ac alimento ut sibi sit medicamentum, efficiet.