Latin
CAPVT
Galenus, Epitome Galeni operum 1037-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT Quae igitur nos contactu per putredinem aut erosionem enecant, ea recta quidem ratione deleteria humanae naturę toto genere existimantur, non ut refrigerantia, quantitate duntaxat. Haec enim interdum uincuntur, &nutrimentum animali redduntur: putrefacientia autem, uel si sumantur por tione minima, omnino tamen corrumpunt, quòd uidelicet quae putredini obnoxia sunt, calore humiditateque putrescant, calidus autem humidusqu sit sanguis.