Latin
CAPVT XVIII
Galenus, Epitome Galeni operum 1037
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIX. Quum igitur medicamenta refrigerantia qua dantenus à nobis accipiant suam refrigerandi uim, sicuti &calfaciendi calida (neque enim quicqua moliri possent, absque corporis patientis auxilio) iure potestate dicunt frigida. Nam ut actu nos refri gerent, non prorsus ex sese obtinent. Eapropter meconium &cicuta, si cum modico eoque minimè generoso uino bibantur, ocyus quidem interimunt. Si quis uerò papaueris succum, quantus in terficere potest, hauserit, ac etiamnum tamen super sit, huic largè epotum uinum uetus generosumque &ca lidum auxiliabit. Caeterum quod tenui pellucidaque substantia est, colore uermiculo aut flauo, odore gratum, quodque multam aquae misturam postulat, d tum admodum excalfacere est natum, tum fac lè undique per corpus uniuersum deferri. Tale erge natura uinum, aetate uetus, multum atque impermi stum, non modò perfrigeratorum omnium, sec eorum etiam qui aut ex oris uentriculi, aut cordis dolore, animi deliquium patiuntur, praesenta. neum remedium existit. CAPVT XX. At eorum medicamentorum quae erosione atque putredine interimunt, pleraque sanè perinde ut illorum quae potestate dicuntur calida, actu etiam calida existunt: sed idcirco nos fugiunt, quoniam aut ipsi plurimum habemus caloris, aut crassa est ipsorum substantia. In balneo quippe urina nobis uidetur frigida, quemadmodum algentibus hyeme, aqua putealis, calida: caeteris autem frigida. In summa enim, pro suo unumquodque affectu, admota consueuit sentire corpora. Sic ergo s manum habens frigidam, eam in tritici aceruum immiseris, luculenter calorem percipies. Sin calidam, nequaquam. At si columbino stercori accumulato, potissimum columbarum syluestrium, manum inseras, etiamsi calidam, manifestam tamen senties caliditatem. Sic misy, sori, chalcitis, aerugo, calx, aliaque id genus innumera, si illis acerua tis manum altius inijcias, protinus uidebuntur excalfacere. Caeterùm si bolum ex eis unum acceperis, cuius extrema superficies ab ambienti fuerit refrigerata, meritò nullum percipies calorem. Quam ob rem fieri etiam potest, ut quae respectu nostri sunt potestate calida medicamenta, ea secundum alterum animantium genus calida esse actu uideantur. XXI.