Latin
105.1 to 105.4
Galenus, Epitome Galeni operum 105.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
re menses incoeperint fieri nequeat. Asperum quàm laue, aptius ac concretionem Secundam iuxta uasorum oscu la tantùm ipsi vtero accrescer Cotyledones, sine acetabula. Vasorum secundae progressus. Vmbilicus quic Vragos. quàm in ipsis maribus. Caeterum seminaria uasa, quae &ipsa continent semen, prope testes quidem sunt ampla, sensilemque possident cauitatem: an gustiora uerò ac ueluti non caua redduntur, paulò longius inde progressa. Deinde rursus iuxta cornua dilatantur, ubi sanè in uterum inseruntur. Porrò pręgnante muliere, primò quidem in tra uterum secunda producitur: dein tunicę foetum ambientes, ac demum foetus. Secunda ipsa, uasa multa sunt, tum uenae, tum arteriae, ex propinquo inter se sitae: quarum spatia intermedia membranis quibusdam explentur. Ex tunicis autem ipsis, altera totum foetum amplectitur, altera incumbit duplicata circa caput, clunes, ac pedes eius. Ac uocatur quidem illa agnina, haec autem farciminalis. Ambę autem candidae sunt, ac tenues, ferè aranei telae consimiles. Adnascitur secunda utero in hunc modum. Vasorum uteri oscula, per quae mulieri menses purgantur, aperiuntur quando mulier est conceptura. 20 Contingit autem hoc tempus, incipientibus fluere menstruis, aut desinentibus. Aperiuntur &reliquo omni purgationis tempore haec uasa, sed tunc non concipit mulier: neque enim in utero potest se mem manere, quòd multitudine sanguinis influentis eluatur. Quando uerò cessant menses, &quu incipiunt, reserata sunt uasa, &purgatio ipsa nec multa, nec coaceruatim effunditur, sed modica &paulatim, ceu sanguineo humore exudante. Quare ob aspredinem quidem, semen utero ad haeret: sufficiens autem alimentum habet, paucitatem sanguinis in ipsum confluentis. Priusquàm enim fluere coeperint menses, mulier nor concipiet, propterea quòd nutrimento priuatum sit semen, &unde haereat non habeat: laeuis enim tunc uterus est, ob conclusionem uaso rum: quare defluit semen, &cum tunica ipsius non unitur. Aptius enim ad concretionem asperum est, quàm laeue. Ex quibus liquet, secundam iuxta uasorum oscula tantùm ipsi utero accrescere, 40 &iuxta aliud nihil.