Latin
105.5 to 105.7
Galenus, Epitome Galeni operum 105.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vas etenim quod in secunda nascitur, principium habet extremitatem eius quod se in uterum ingerit, adeò ut quis duo haec possit esse unum dicere: unita enim sunt iuxta oscula, alterumque transsumit ab altero, uena qui dem sanguinem à uena, arteria uerò spiritum ab arteria. Iuxta hęc uasa etiam cotyledones (quos acetabula uocant) habentur, uinculum firmum secundae ad uterum existentes. Itaque ipsius secundae uasa, unde dictum est, inde initium sumentia, intertexunt secundam, mutuoque miscentur, &perinde ac uariae radices arborum quę in unum coeunt stipitem, sic ipsa mutuò in ter se concrescentia, in duos ceu truncos degenerant, uenosa quidem in uenas, arteriosa uero in arterias. Qui stipites utrique, ex utraque parte de xtra &sinistra, ad ipsum foetum circa umbilicum confluunt. Neque enim aliud quicquam umbilicus est, quàm quatuor haec uasa, medium quendam &communem uragon, hoc est, urinae ductorem, uel aquę ductum, habentia. Hic uerò existit prin cipium membranae farciminalis, perforatusque est ad fundum uesicae ipsius foetus amplo meatu, adeò ut uesicae unio sit ad tunicam farciminalem, per ipsum uragon in medio utriusque situm. Humor autem non modicus in utraque continetur membrana: flauus quidem in farciminali, albidior uerò in agnina, &copiosior: quandoqui dem haec altera maior est, utpote uniuersum foe tum contegens