Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 106
Unproofread scanNot analysed yet
GALENI PERGAMENI de Semine, Liber primus. N semen sit tum materiale, tum effi ciens generationis principium, ut Hippocrates quidem professus est, an efficiens tantùm, ut Aristoteles autumat, nobis uenit considerandum. Quòd igitur ex animalibus brutis, quae quidem retinent semen, omnia etiam concipiant minimè autem quae excernunt illud post coitum, ipse didici experimento: id quod etiam in mulieribus postea exploraui, quas quum hac de re percontatus essem, responderunt mihi, se quer dam, circa uterum, motum percipere, ut qui ueluti uellatur, &paulatim in seipsum contrahatur, ubi semen concipiant. Quibus etiam &scri pta medicorum subscribunt, &quae ipse etiam expertus sum, per resectiones animalium praegnantium, quorum omnium uteri apparebant foetibus obuoluti. Videntur enim uteri (ut Plato ait) ueluti animal quoddam, prolis desiderio affici, &ob id attrahere in seipsos semen, &circumcirca in rugas complicari continere, quem admodum &hoc ipsum uiris aliquando cuidenti sensu est perceptum, nimirum ad cucurbitulae medicinalis similitudinem attrahente u tero ipsorum pudendum. Maximè autem contin git hoc, cessantibus iam ipsis mensibus, quo pri cipuè tempore uteri semen concipiunt. Porrò qui putant Aristotelem quidem uoluisse, semen mascul coniectum in uterum, principium motus menstruc recremento imponere, ac mox excerni: quique ic partem fieri foetus ex Aristotelis sententia existi mant, utrique mentem illius uiri ignorarunt. Is quip pe, ueluti ex ligno &fabro fit mensa, sic ex menstruo sanguine, &motiuo principio uiri, foetum constitui ait. Quapropter? nonnulla animalia, nec excernere genituram affirmat, sed distribuere tantùm in foeminam animalem caliditatem, esseque talia ex insectis quaedam: ita ut foemina quiden articulum in marem demittat, commorataque in complexu per multum tempus, corpus quidem accipiat nullum, sed solam facultatem formantem, &formam ipsam specificantem. Iam uerò, quod ipsemet Aristoteles ait, inflari &dissolui genituram in utero, alienum à ratione uidetur: quum nimirum conceptionis tempore minores &minus inflati cernantur uteri. Caeterùm, etiam si id concedamus, perscrutabimur postea, utrum in ipsa amplitudine uteri, menstruum quidem recrementum consistat, semen autem aceruatim allabens, ipsum percutiat, atque exlubito motus principio excernatur rursus, per ipsius uteri collum: an potius eo tempore quo foemina masculo coit, semini obuiam menstruus sanguis feratur, ut suscipiat eam, quam illo assequitur, facultatem. Vtrunque tamen absur dum. Nam si in uentre uteri aceruatum, ac longo Agninam mem branam contegere totum foetum. Bruta excernen tia semen post col tum, non conci pere. Vterum prolis de siderio affici, vi luti animalia quaedam. Semen quo prae cipuo tempore concipiatur. Aristotelem interpretatur Ga lenus Aristotelis opinio improbatur Grumus quando fiat Vterum ad pudendum procur rere, vt eat obus am semini. Membranam ob uolui semini in vtero. Hippoc. coegit quandam faceri aborsum, contra quàm in suo illo iu reiurando es pollicitus. Semen praebere generationem ve nis, arterus, &neruis, primis or ganis. Naturam nihil frustra moliri.