Latin
CAPVT
Galenus, Epitome Galeni operum 1060
Unproofread scanNot analysed yet
differentia duplex. runt, ad calidius quidem anserinus, ad frigidius uerò gallinaceus. Hoc etiam magis uincuntur humanus &suillus. At canum stercus simile est medicamentis extergentibus, maximè si uescantur ossi bus. Crocodilorum autem stercus magis etiam id perficit. Est &aliud attrahentium medicamento rum genus, quod qualitatis familiaritate attrahit: id quod aliud est nihil, quàm totius essentiae similitudine, ceu quę nutriuntur, familiaria nutrimer ta attrahunt. Talium enim medicamentorum sunt 10 purgantia omnia, &amuletorum nonnulla. Ca terùm calida ut sint id genus omnia est necesse. Quinetiam inter ea quae essentijs similia sunt, quoc calidius fuerit, id potentius attrahet.