Latin
CAPVT XVII
Galenus, Epitome Galeni operum 1060-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVII. Iam uerò facultatum alexipharmacarum natura est duplex. Quaedam siquidem alterant, qua dam euacuant uenenum laedens, aut deleterium me dicamentum. Alterant igitur una qualitate, idque ratione contrarietatis: aut duarum coniugatione aut denique tota substantia. Euacuant totius sub stantiae similitudine, &caliditate subtilium partium. Caeterùm alexipharmaca medicamenta, sane facultate sunt media inter corpora quae oblaedun tur, &medicamenta laedentia: ut uidelicet eadem sit proportio corporis ad facultatem alexiteriam, quae illius ad deleteriam. Quamobrem omnia propemodum quae deleterijs aduersant medicamentis, si largius sumpta fuerint, grauiter animantis corpus offendunt. Quapropter ea exhibeantur moderatione, ut nec copia nimia corpus oblaedant, nec exiguitate sua à deleterijs uincantur. Euacua tur autem omne deleterium uenenum à foris impositis medicamentis, nempe aut caliditate attractionem molientibus, aut totius substantiae simil tudine. Quum igitur omnia deleteria medicamenta aduersissima secundum temperiem sint corporibus quae ab ipsis laeduntur, certè si à similibus tempe rie medicamentis uacuentur, erunt utique &haec cor porum naturis contraria: ut sunt haud dubie ali qua ex parte contraria, non tamen adeò ut interimant, sed in corporis perpetientis, &medicamen ti laedentis medio librentur. CAPVT XVIII. At facultas quę uerè &est &dicitur anodyna, eorum est, quae primo ordine excalfaciunt, tenuenqu essentiam sortiuntur. Quae uerò impropriè anodyna uocatur, ijs medicamentis inest, quae suo in genti frigore partem stupefaciunt. Est autem stu por paulò minus quàm insensibilitas, ac sensus priuatio. Caeterùm quae affectum sanando dolo rem sedant, nec meritò dici anodyna possunt: nam id est omnium curantium commune. Quae itaque reuera sunt anodyna, partium sint tenuium, &ca lidiora quàm quę symmetra sunt, est necesse: ut sci licet euacuent, digerant, rarefaciant, extenuent, concoquant, &aequabile reddant, quicquid parti bus doloris est causa. Quare nihil prorsus astrictionis habeant oportet, ne si pars quidem aut affe ctus exposcant. Ex quibus liquet, quòd interdum affectionem non iuuabunt, sed tantummodo mitigabunt dolorem, quando uidelicet uerè anodyna dicentur. Interdum adiuuabant affectum, dicentque simul anodyna, &salubria. Igitur medicaminum anodynorum quaedam ex primo sunt calfacientium ordine, quae propriè anodyna dicunt, ut ane thinum oleum: quaedam similiter ut corpus nostrum, qualia sanè pus mouentia. Quae uerò soporem epota inducunt, temperiem sortiuntur uel summe aduersam ijs quae reuera sunt anodyna. Refrigerant siquidem omnia corpus, &sensum eousque stu pefaciunt, ut si paulò liberalius bibantur, mortem afferant. Caeterùm ad usum propositum optima sunt quae desiccant. Quae uerò existentia frigida humiditatis etiam copiam obtinent, ut cicuta, ea potui non sunt utilia.