Latin
CAPVT
Galenus, Epitome Galeni operum 1061-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIX Vocabulum hoc, purgans, una quidem, eaque conmuni ratione, de ijs omnibus dicitur, quę quouit modo animalis excrementa expurgant: alia uerò de ijs tantùm enunciatur per excellentiam, quae aut per uomitum, aut per alui deiectionem, purgationem moliuntur: ita ut ab his diuersi generis sint ea quae tum per nares, tum per os à capite humores eliciunt. Eiusdem cum istis sunt generis, quae uuluae admota, ui quadam attractrice illiu excrementa repurgant. Quaecunque siquidem pu gare animaduertimus, ea trahendi uim possident alia unum quempiam succum, alia duos, aut etiam plures: idque illis inter sese commune existit Nam quę crassos humores extenuando, aut urinam ciere possunt, aut ex pectore pulmoneque eijciendis excreationibus auxiliari, aut menstrua purgationes ciere, purgant sanè &ea aliquo pacto, uerùm antedictis non similiter nuncupantur, sed alia dicuntur diuretica, alia bechica, alia menses mouentia, hac re à superioribus diuersa quòd non habeant uim familiarium succorum attra ctricem, ut illa. Bifariam autem dicuntur bechica: partim quòd tussim prouocent, partim quòd eandem sedent. Atqui contrariae horum sunt facultares. Alia enim extenuandi naturam habent, alia incrassandi. Atque extenuandi quidem facultas, in calidis &tenuium partium substantijs sita est: incrassandi uerò, frigidis, &crassarum partium essentijs inest. CAPVT X X. Lactis &seminis effectrices facultates sunt, par tim in medicamentis tantùm, partim in alimentis, In medicamentis quidem, quum succos pituito sos excalfacientes in sanguinem uertimus: in alimentis autem secundum substantiae totius simili tudinem, ubi uidelicet boni sunt succi, &humida, Humorum corporis humani te peries. Lactis temperie Lactis gignena ratio. Lactis genera tionem quae pro hibeant. Sanguis est ma teria mensium &lactis Venas esse com munes vberib &matrici Lactimensibu que gignendi eandem victus &medicinae re tionem deside rari. Menses demitt in vterum, non ab illo attrahi Menses &vri nas quae eliciam Menses ducentia à diureticis qui modo differant