Latin
CAPVT XVII
Galenus, Epitome Galeni operum 1061
Unproofread scanNot analysed yet
Talis est mandragora, excepte eius cortice sicco: &altercum, pręter semen. Sunt ta men &quae nobis tota essentia aduersentur. Proinde si uel minimum eorum assumptum fuerit, omnino laedat necesse est: ceu dryopteris, pityocampe, thapsia, solanum manicum, hydrargyros, &fun gorum nonnulli: praeterea saliua &fel animalium uenenatorum. Nam talia omnia genere sunt deleteria, non quantitate: ac proinde nihil eorum in alexiterias antidotos inditur, ut solet papaueris succus, myrrha, styrax, &crocus. Nam tametsi quaedam horum dementent largius bibita, quaedam mortem inferant, mensura tamen conuenienti permista alijs, adiuuant. Eorum porrò quae mentem lae dunt, pleraque etiam caput degrauant, uaporibus ipsum implentia. Sunt quae id affligant, oblaeden tia uentriculum. Communiter uerò cerebrum uniuersa duobus modis infestant: aut totius substan tiae contrarietate, aut quum una duabusue qualitatibus illius temperaturam immutant.