Latin
1154.1 to 1154.4
Galenus, Epitome Galeni operum 1154.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
largius, dum maiorem liquidorum mensuram in mistura continent. Quod uerò ad adipis differen tias pertinet, in omni animantium genere iuue. milia perfectis humidiorem, minusque calidum adipem possident. Album quod ad Mnascum refertur, ad diuturna &difficilia conferens. Lithargyri, cerussae, sin gulorum drach. centum: cerę drach. 50. terebinthinae, thuris, sing. drach. 25. aluminis fissilis drach. 12. olei heminas 2. Nec uerò differre putetis, si drach 10 mas centum alicubi scriptas loco unius librae inueniatis. Libra siquidem drachmas sex habet ad no naginta. Selibra, octo &quadraginta. Sic &huius rursus dimidium, uigintiquatuor. Porrò quae ulcera ex humorum confluxu, uel multorum, uel acrium oriuntur, ita tamen ut lo cus affectus huiuscemodi in se dispositionem non habeat, qua influentem humorem, quamuis bonum, corrumpat: ea dysepulorica, hoc est, aegrè perue nientia ad cicatricem appello. At quae dictam di20 spositionem sortiuntur, singulari uocabulo cacoe the, hoc est, malignantis naturae uocantur. Quibus sanè omnibus illa medicamenta conueniunt, quae absque rosione &morsu desiccent: quaeque praeerquàm quòd non erodant, aut manifestò astrin gant, detergere etiam possint. Siquidem plurima eius generis ulcera, ceu ab exesione malignorum humorum sint caua reddita, impleri postulant. Atqui omnia quae carnem gignunt nedicamenta, detergendi facultatem sortiuntur. Multa etiam alia siccam possident uim, ulceribus id genus curandis commodam. Eorum tamen meminisse impraesentiarum oportet, quę aut tueri confecti emplastri can dorem possint, aut non usqueadeo uitiare. Talia autem sunt, cadmia, pompholyx, calx, ostrea com busta, purpura, buccina, &sepiae pars ossea. Parum officiet colori, &aeris squama: &exusta chalciti. de, id quod cinereum est, aut subalbidum. At uero dictorum quodque, si lauetur, totam rosionem amittet: quemadmodum tum cera, quae medicamini conficien. 4. do admiscebitur, tum resina. Cęterùm ut cera Tyt rhenica uel Pontica est ad candidi emplastri praeparationem praestantior: sic resina, tum quę larix, tum quae terebinthina appellatur, ad ulcera mali gnantia magis conducunt. Sed thuris aliqua pos tio etiam indenda est, ut ulcerum malignorum ipsa dispositio coquatur, &ad suppurationem perue niat. Iam uerò ad praetumida ulcera, ex aceto &marina curiose laeuigari debent metallica.