Latin
1154.5 to 1154.6
Galenus, Epitome Galeni operum 1154.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
In quibus autem acre &mordax est quod in ulcera fer 50 tur, ex aqua potius maceranda singula sunt: quemadmodum magis ex uino, ubi copiosus humor ulceribus influens apparet. Vbi igitur lithargyri ce russaeque, utriusque libram unam cum tribus olei, &selibra aquae simul &accuratè coxeris, resinae tere binthinae, aut eius quę larix dicitur, ternas uncias nijcito: cerae autem duplum sufficit: nam thuris at erit si unciam &semissem post ceram &resinam indideris. Deinde metallicorum tres vncias addes quas drachmae quatuor &uiginti constituunt. Im 60 pones autem duorum, trium, plurium, atque omnium quae numeraui: ita ut si omnia habeas, aequam sin gulorum portionem inijcias, cadmiae nempe, pompholygis, buccinarum cineris, uel ostreorum, &aeris squamę, singulorum denarios septem, qui trei vncias absoluunt. Quòd si calcem lotam immisceas, singulorum drachmae quinae ponentur. Si ustam chalcitidem, singulorum drachmae quaternae: sic ut ex omnibus in unum coeuntibus, tres tantùm vnciae conflentur. Candidum emplastrum Damocratis, ad abrasa, ambusta, &ulcera summa in cute suborta. Candidum Da Cerussae lib. i. lithargyri, trypherae, sing. vnc. 16.