Latin
SECVN. LOCA, LIB
Galenus, Epitome Galeni operum 1195
Unproofread scanNot analysed yet
Manifestum igitur est, discussoria &extersoria pharmaca adFurfurum capi tis curatio. hibenda esse, praeparato prius uniuerso corpore, si uitiosis succis redundet. Admiscuerunt quidam huiuscemodi pharmacis etiam astringentia nonnulla, quibus partem laesam ita corroborarent, ut non facilè influentes humores susciperet. Remedium Archigenis contra furfures. Nitri spumam, &atramentum sutorium aequis partibus, cum uino tundito, utitorque ter aut quater in mense. Aut uini Rhodij faecem, &pumicis &nitri, pares portiones, cum lupinis affrica. De phthiriasi, hoc est, morbo pediculari. Pedunculi in ca Pediculi nonnullis in capite aceruatim gignun pite à quib. cau tur, ex multis humoribus calidis quidem, sed non sis oriantur. ad tantam caliditatem progressis, ad quantam perueniunt acres atque serosi humores. Quare manifestum est, in profundo cutis, pedicularis mor bi affectionem fieri, ubi etiam animalcula huiusmodi gigni possibile est: non in superficie, in qua ipsi consistunt furfures. Pharmaca itaque ipsorum necessariò exiccantia sunt, &quae ex alto trahere &euacuare possunt, magis utique quàm ea, quę conueniunt furfuribus. Remedia Archigenis contra morbum pedicularem, Staphidis syluestris partes ij. sandarachae &Pedicularis mer nitri, utriusque partem i. cum aceto &oleo capiti bi remedia illine. Aut oxylapathi radicem cum oleo Aut ueratrum album, &staphidem syluestrem, &nitrum, pari pondere cum oleo in balneo adhibe. De achoribus, hoc est, ulceribus capitis manantibus. Inter affectus inuadentes capitis cutem, achor Achores. annumeratur, ex genere tumorum praeter natu ram existens: quo affectu infestata particula, foraminibus quibusdam tenuibus eroditur, tenui humore modiceque uiscido redundantibus. Ad si militudinem uerò eius proximè accedit alia cutis affectio, quae Cerion Graecis, Latinis fauus uo Cerion catur, habens maiora foramina, in quibus humor hymettio melli similis continetur. Generatio ipsis ex humore mixto est, qui partim tenuem, serosumque, ac mordacem, partim crassum succum in se ha bet. Tenuis itaque humor, utpote mordax, primum quidem ad scalpendum ipsos impellit: progressu uerò temporis, ad scalpturam tum tumor augescit, tum foramina circa ipsum erumpunt. Mani festum igitur est, humores qui affectionem giAchorum, fanorumque curatis. gnunt, debere uacuari. Qui si etiam fluant amplius, prohibendus in primis est ipsorum influxus per capitis atque uniuersi corporis euacuationem. At uerò si affectio ipsa sit parua, sola remedia localia sufficiunt, uel si minimè totum corpus uacuetur. Ea igitur pharmaca idonea erunt, quae crassum humorem Goog humorem incidant, quaeque facultate sua necessariò discutiant repellantque. Atqui acetum ex inci dentium ordine existens, ultra hoc quòd discutit, etiam reprimit, depellitque id quod influit: cùm nimirum secundum substantiam suam habeat exi guum quid calidi: plurimum autem frigidi, sed tenuium partium.