Latin
SECVN. LOCA, LIB
Galenus, Epitome Galeni operum 1196
Unproofread scanNot analysed yet
Esse autem debet acetum exqui sitè acidum, in quo nulla penitus uini qualitas persentiatur. Ac tali profectò pharmaca metallica imbues, achoribusque ex ipsis medeberis. Inci 10 pere autem ab imbecillioribus praestat, praesertim si simul dolor infestet. Apta igitur ad hanc rem sunt, Cimolia, Cretica, Lemnia, Samiaque terra: praeterea pompholyx, spodium, lithargyros, &cadmia tenella. Quòd si his remedijs malum non cedat, pharmacum ex charta siccum, aceto dilutum illi nito. Prius tamen capillos abrades. Quòd si quando in ulcus manans inflammatum simul &afflictum dolore incidas, lenies primum dolorem ipsum per humectum concoctoriumque &emol. 20 liens pharmacum, &quod acrimoniam arcere possit: cuiusmodi sunt tum uocatum Parygron, tum quae sedis ulceribus, &cancris opitulantur Remedia Archigenis ad achoras. Cadmiam cum oleo ueteri illinito. Aut cinna bari similiter tritum imponito. Aut chalcitidem cum myrteo oleo, uel suillo felle liquido inungito. Remedia Apollonij ad achoras. Caput succo betae illinito, aut laurino oleo, aut crocino unguento, aut taurina, aut camelina 30 urina. Vel furfurum choenicem dimidium in aquae heminis duabus madefacito, posteaque terito, cremoremque excolato cumque dimidia aceri hemina ad lini spissitudinem coquito, &ex eo caput fricato. Vel cucumeris agrestis radicum coctarum succo partem laesam illinito. Vel argent spumę drach. viij. foliorum rutae tenerorum drac. V olei drach. viij. aceti quartam partem heminae simul trita capiti illinito Quae Crito ad achoras prodidit. Ficulneae surculos, aut folia tenera trita cum aqua imponito. Aut recrementi ferri, &rosarum par pondus cum uino tundito, imponitoque. Vel lithargyri drach. L. foliorum rutae tenerorum drach. xxv. aceto diluito: &rosaceo, aut myrteo excepta, cum penna illinito. Vel, si affectio fuerit in ueterata, ladani, cerussae, sing. drach. viij. sulfuris uiui drachmas iiij. uino &myrteo oleo subactis utitor. Ex libris Cleopatrae ad achoras Foenograeco tenui cocto, &in betae nigrae suc co macerato, caput eluatur. Post ablutionem uero myrto cum uino &oleo trita, illinatur: supernec betae folia imponantur. Vel cerussae, thuris, sing drach. ij. sulfuris drach. i. trita ex oleo illinito. Remedia Sorani contra achoras Plumbaginis, sulfuris uiui aequales partes terito, &affuso rosaceo, aut myrteo, aut lentiscino, illinito. Vel sulfuris uiui, lithargyri, cerussa sing. aequas portiones, croci dimidiam, trita cum 60 passo Cretico illinito Ad psydracia &achoras, pustulasque ulcerosas, &eruptiones in capite. Ad assectiones praescriptas, conuenienti uti oportet uictus ratione: corpusque atque caput pur gare, catapotijs ex aloem, colocynthide, &scammonio, succo brassicae coactis.