Latin
GAL. DE COMP. MED. SECVN. LOCA LIB. II
Galenus, Epitome Galeni operum 1204
Unproofread scanNot analysed yet
cessarium existit: impactam uerò concoquere &attenuare, eandemque ipsam discutere: ac nihilominus imò longè magis, affectae parti robur inducere, ne uidelicet quod influit, suscipiat: utque attenuatum excernat, impactumque concoquat, atque subtilius reddat. Ergo in proposita dispositione, si dolorificus calor unà cum spiritu flatulento prae polleat, in principio quidem repulsoria curatio ne est utendum, quae ex facultate refrigerante con stat. Quod ubi factum moderatè est, ex mitiga 10 torijs &concoctorijs quippiam ad repulsoria mi scere oportet: dein discussoria addenda, ita ut paulatim repulsoria detrahamus, donec pharmacum ipsum plurimum quidem digerens atte nuatoriumque reddatur, minus autem concocto rium &mitigatorium, minimum uerò repulso rium. Portulaca igitur refrigerantis &aquosae substantiae est: minus ea polygonum: in solano tan tum crassae &terreae est admistum, quantum astri ctionis. Acetum repulsoriam simul &attenuato riam, imò &discussoriam facultatem sortitur: ut pote quod secundum temperiem, frigiditate qua dam tenuium partium praepolleat, non secus quam exquisitè serenus boreas. Rosaceum porrò, repulloriae, concoctricis, mitigatricis, ac denique discus soriae facultatis est particeps. Vt ergo sermonen iam habitum repetam: neque in biliosis causis iniun genda est inedia: neque utendum uenae sectione, si puer aut senex sit aeger, aut uirium imbecillitas ad sit. Licebit autem uti ualidis clysmis, quòd max mè hi possint reuellere à capite, uacuareque non modò quae circa uentrem &mesenterium consi stunt, sed etiam quae in simis hepatis haerent. Com mendat autem Archigenes irrigationes ex ruta oleo, &aceto intrita, ad dolores capitis: sicuti &succum baccarum lauri cum aceto &ruta. Scien dum uerò est, aridam rutam esse multò acriorem &calidiorem uiridi. Qui caput ob humorem biliosum dolent, ijs signa similia sunt eis quae al ardore proficiscuntur. Accedit his maior morsus, &faciei pallor, &nonnunquam oris amaritu do. Aetati autem uigoris, &temperaturis calidioribus, &uitae solicitae, &ijs qui flauam bilem accumulant, haec affectio praecipuè contingere solet. Itaque balnea temperata, &unctiones, &po tus dilutus, eis exhibenda sunt, omnisque uictus ratio tum humidior, tum boni succi, constituen da. Euacuandus item biliosus humor per absinthij cremorem est, aut per aloe, &per ipsam picram antidotum, per se datam, aut modico scam 50 monij adiecto: uel per catapotia ex aloe confe cta. Illinenda frons pastillo croceo, aut appellato Trigono, aut aliquo alio his simili. Si cum uniuerso corpore caput consortij lege afficiatur prospiciendum illi est. Igitur si plenitudo humo rum, ac maximè circa uenas constiterit, tunde mus uenam. Si uerò magis qualitas inualuerit utemur purganti pharmaco. Si caput uni tantum parti condoleat, ut hepati, uentri, aut ipsius or illis in primis opitulabimur: nempe calida in ipsis praepollente intemperie, panem ex diluto uino exhibentes, sorbitionesque ex alica: ac foris etiam utentes irrigationibus, quae tum refrigerent, tum firmitudinem addant. At si ob uiscido &crassos in uentriculo contentos humores caput quis doleat, etiam hos exturbabimus, acetum mul sum in potu praebendo.