Latin
1208.1 to 1208.5
Galenus, Epitome Galeni operum 1208.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hyssopo etiam origa noque potionibus, &quae his adhuc ualentiores sunt, magisque incidendi ui praeditae, utemur: nec non à radiculis uomitu, irrigationibusque &cata plasmatis calidioribus. In doloribus autem capitis qui ab initio inuaserunt cum febribus, uena se canda est, post primam aut secundam remissionem nisi quid impediat: &praesertim in corporibu ponae habitudinis, &multo sanguine redundan tibus. Quòd si serius post septimam diem dolor ipse prehenderit, aluo prius abundè per clysterem so luta, cucurbitulae ad occiput, aut ceruicem, sunt affigendae: caputque irrigationibus ex oleo fouer dum: rosaceo quidem, &cum modico aceto, in calidioribus, &tempore aestiuo: chamaemelino uerò, in frigidioribus habitudinibus, ac hyeme, quinta parte aceti illi adiecta. Illinenda frons in frigidioribus quidem est, ex cyphi: ex crocoma gmate autem, in calidioribus. Porrò uitandae sunt in omnibus capitis affectionib. ea quae subdun tur: nempe uiticis semen, absinthij succus, lac in po tu, glandes quercinę in cibo, oliuae nigrae, arbuti fructus, eruum, quod etiam exoluit articulos: amplius autem offendunt myrrha, thus, hederae ca cumina. Mentem etiam perturbant lentisci fructus crocus, peucedanum, ciclaminus sicca cum uin epota. Styrax modicus quidem potatus, tristitiam uultus discutit: multus uerò, somnos turbulentos conciliat. De Cephalaea Cephalaea, inueteratus &aegrè cedens capitis dolor uocatur, qui ex leui occasione maximas ex acerbationes habet, adeò ut neque strepitum, neque uo ces uehementiores, neque lumen splendens, neque uini potum, neque odoramenta caput replentia, aegri perferre possint, neque item motum: sed in quiete &tenebris decumbere ob doloris magnitud nem uelint. Etenim tanquam à malleo percuti s bi uidentur. Sunt qui ueluti contundi ac distendi sibi ea quae circa caput sunt, sentiunt: non pau cis uerò usque ad oculorum radices ipse dolor progreditur. Habet autem haec affectio aliquando quidem continuos dolores, aliquando uerò exacer bationes, &interualla. Manifestum igitur est, hanc affectionem consimilem aptitudinem capitis, ut oblaedatur facilè, habere, quemadmodum in cephalalgia. Verùm ad maiorem imbecillitatem deueniunt in hac affectae particulę capitis. Ac sanè quidam ex sic affectis, cerebri inuolucra dolitant: quidam pericranium duntaxat.