Latin
1288.6 to 1288.8
Galenus, Epitome Galeni operum 1288.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cùm generatio nostra, incolumitasque, miscellae quatuor elementorum debeatur, certa quadam mensura confluentium &conspirantium in vnam eandemque temperiem: sanè si quando rhythmus huius soluatur, necessum est ad recuperandum habitum pristinum, reducamur eò, iusta etiam, exploratissimaque mensura eius, quod lapsum corrigere poßit, administrata. Qua neglecta, si quispiam admoliatur praesidia corpori, morbi seminarium augebit, aut affectum alium maligniorem inducet: ita vt non minus cauendum à tali medico sit, quàm à morbo ipso. Cum igitur inter alia Gale ni opera, redegissem nuper in succinctam periochen commentarios illos de compositione medicamentorum παρὰ τὰ γένηται κατὰ τόπους, ditißimos naturae humanae thesauros: persuasumque haberem, neutiquam ex eorum lectione percepturos aliquid frugis, qui in ratione ponderum &mensurarum non essent adamussim exercitati: sed potius occasionem capturos, qua sibi ignominiae notam, aegris conciliarent sum mam internicionem: precium operae me facturum existimaui, si quae veteribus, ac praecipuè Galeno, circa pondera &mensuras medicinales conscripta sunt, aggerans, ea omnia paucis exposita, sub prae fatione nominis tui, in publicam studiosorum commoditatem ederem: vt vel ex hoc argumento, amicitia nostra, &nunquam peritura necessitudo, omnibus innotesceret: tibi autem, si quis hinc fructus ab aliquo hauriendiis esset, prorsus acceptus ferretur. Nec verò collectanea haec de mensuris cuiquam aptius quàm tibi nuncupari potuissent, qui (vt caeteras ingenuissimas tui animi dotes impraesentiarum subticeam) diu noctuque astronomicis studus indulgens, in eisque felices tuas horulas haud oscitanter collocans, non modò plagas has inferiores, sed coelos etiam ipsos metiris, menteque supra illos eueheris: con trà quàm faciunt plerique alij, qui vbi semel quae pertinent ad cutem curandam sunt nacti, adeò ingenuarum artium, bonorumque omnium institutorum infelices obliuiscuntur, vt ne inesse quidem sibi animan recordentur: ac proinde obruti, demersique coeno suarum cupiditatum, corporisque mole depressi, eam quocunque tandem irruat, sequantur: tantum abest vt (exemplo tui) coelum vnquam suspectent, aut in meditatione rerum pulcherrimarum asininas suas cogitationes exerceant.