Latin
AD ORNATISSIMVM VIRVM, D. D. GASPAREM DE LA
Galenus, Epitome Galeni operum 1288.9
Unproofread scanNot analysed yet
Hi tamen mancipia vmbilici sunt: à quorum ingenio tam abes ipse, quàm qui longißimè. Quippe ita vteris fortunae bonis, quae tuo marte acquisita, tibi quamlargissimè suppetunt, vt eorum quidem quae ex vsu sunt, nihil desit corpusculo, amicisque omnia communia fiant: animus autem ipse minimè ab eis praepediatur, sed ad altiora aspirans, excolatur atque locupletetur alijs ornamentis &opibus, quae tantò illis splendidiores &augustio res sunt, quantò mens nostra corpori dignitate antecellit. Quo sanè tam admirabili amore sapientiae HH 4 cedi