Latin
1297.4 to 1297.6
Galenus, Epitome Galeni operum 1297.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nam qui in sophistarum scholis sunt alti, nugisque ¶logismis referti, ijs certè nec placet, nec prodesse vera Galeni doctrina potest. Siquidem quemadmodum corpora impura, quò magis quispiam solido alimento nutrierit, eò magis laeserit: sic animum opinionibus prauis imbutum, nisi prius ab eis expurgetur, ne Musae quidem ipsae recta docere poßint: id quod fuisse in causa videtur, vt Galenus semper in operibus suis, primò quidem exterminarit iniqua dogmata, postea verò ipsam veritatem tradiderit: optimi agricolae exemplo, qui prius quàm terrae sua semina mandet, spinas, herbas, sentes, radicesque omnes eitellit, omniaque breuiter, quae poßint tritici germinationem extinguere. Fuit autem tam acris &vehemens in refellendis aliorum tam Medicorum, quàm philosophorum erratis, tantumque valuit suadela, vt eorum quos persequutus est, vniuersa scripta perierint. Hippocratem verò ita semper &reueretur &colit, vt paßim eum &prudentißimum, &sapientißimum senem, summumque Medicinae parentem, autoremque &largitorem bonorum omnium institutorum, praedicet. Caeterum quemadmodum Traianus olim omnes Italiae vias inaccessas, praeruptasque, aut rupibus inuias, refecit, instaurauitque, quò facilius peruadi possent: sic etiam fatetur se non quidem artem con dere (quam laudem tamen iurè sibi vendicare potuisset) sed iam ab Hippocrate inuentam, incultam tamen &asperam, explanare, vt ab omnibus intelligi ac percipi queat. Vixit sub Marco Aurelio Antonino, Commodo, Lucio, &Seuero, Caesaribus. Praecipuè tamen Marco Aurelio Antonino fuit summa familiaritate coniunctus. Quo extincto, tametsi postea esset Seuero Imperatori acceptißimus, detineri tamen diu apud vrbem Romam non potuit, quo minus in dulcißimam sibi patriam reuerteretur. In qua quidem iam factus septuagenarius, imperanteque eodem Seuero, requie uit, magnam apud homines gloriam consecutus: maiorem etiam apud Deum habiturus, si CHRISTI institutis, cuius semel atque iterum meminit, credere atque obsecundare voluisset. Sunt tamen qui Galenum tradant vixisse annos CXL. Siquidem Ludouicus Caelius, lectionum antiquarum lib. xvi.