Latin
EX IPSO GALENO, TVM EX HIERONYMO
Galenus, Epitome Galeni operum 1297.7
Unproofread scanNot analysed yet
sic ait: Galenum Philosophum &Medicum singularem, cuius scientißima &plurima extant ingenij monumenta, quae geminam sapiunt eruditionem, memoriae proditum à nonnullis est, CXL. vixisse annos, tantaque in cibo &potu abstinentia vsum, vt ad satietatem nunquam comederit, biberitue, nec crudum quicquam gustarit. Vnde sit factum, vt odoriferum sem per anhelitum spiraret: sed, quod longè apud me mirabilius est, citra vllam omnino affectionem, sola defecerit senectute, quod est in humanis rarißimum.