Latin
AD LECTOREM
Galenus, Epitome Galeni operum 1300
Unproofread scanNot analysed yet
AD LECTOREM. ADVERTAS Candide Lector, numerum illum qui paßim occurret tibi in nostris annotationi bus, referre paginas eorum Galeni commentariorum, qui in octo classes digesti, repurgatique ab innu meris mendis, anno 154 1. sub formula octaua fuerunt Venetijs excusi: idque industria clarißimi &eruditißimi uiri, Victoris Trincauelij, Doct. Med. necnon diligentia Augustini Ricci, Medici etiam absolutißimi. Quod sanè minimè omittendum esse censuimus, quin tibi indicaremus: ne &illi, quibus talium exemplariorum copia esset, sua commoditate fraudarentur: &illi, quibus etiamsi haec non esset, aliquam tamen &in suis inquirendi occasionem sibi praebitam esse, cernerent.