Latin
1300.6 to 1300.7
Galenus, Epitome Galeni operum 1300.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
vir D. D. Ioannes à Mendozza, aureum quoddam tuarum virtutum exemplar, dolorem ipsum foueret, leniret, ac mitigaret. Siquidem in eo praesente (cui eadem mens, idem candor, prudentia eadem, vt co gnomentum idem) desiderium tui absentis exatiant: in eo suos oculos pascunt: qui tanta cum grauitate, sapientia, fide, studio, atque sedulitate, fungitur Oratoris munere, vt minimè iam ipse hinc abesse videaris. Ne igitur diutius quam par est, suspensam tuam Amplitudinem teneam, en offerimus tibi, vir illustriß. in Galeni interpretes hasce nostras annotationes. Quas quidem si tuo patrocinio dignatus fueris, ipsae quidem omnes insultus atque incursiones respuent: ego verò tuam semper Excellentiam suspiciam, quam in multos annos Christus nobis seruet incolumem. Venetijs ex aedibus illustriß. Viri, D. D. Ioannis Furtadi à Mendozza, apud Venetos Caesarei Oratoris splendidissimi. Decuno Calen. Decemb. M. D. XLVIII.