Latin
1334
Galenus, Epitome Galeni operum 1334
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem haec uox Inflammatio, est uulgo medicorum recepta pro tumore quodam rubeo, renitenteque &calido, utpote orto à sanguine: ρλόγωσιs autem, siue efferuescentia caloris, aliquando potest accidere citra talem affluxum sanguinis Lib. de praecognitione. LEonardus Iacchinus: Ego enim posthac sedu lò cauebo, tum ipsis cedens, tum inscitiam patefaciens. Graecus uetustus habet: ἀατάφορον τ τὴν ἀ ματίαν αὐτʼ ἐκ ἐργασάμενος. Quod nos uertimus: Tum inscitiam eorum dissimulans. Cui lectioni subscribit sequens sententia, quae est talis: Haec cùm facere decreuissem, inscitiam eorum &prauitatem redarguere destiti. Habetur quippe in codice graeco ἐλέγχειν, quod non tam detegere, ut uertit interpres, quàm redarguere significat. Lib. de praesagijs ex insomnijs. Pag. IOannes Ficardus: Phlegmatis humidi plenus est. Graecè habetur: ρλίγμα ψυχρίν. Quod est: Pituitae frigidae.