Latin
CTIONE
Galenus, Epitome Galeni operum 1334-2
Unproofread scanNot analysed yet
CTIONE QVARTA. Lib. III. de symptomatum causis. COpus: At quoniam complures sunt intestino rum circumuolutiones, necesse est, ut alimenta per singulas, ex superioribus ad inferiora deferantur. Deinde, quod grauitatis praesidio fieri non potest, nempe ut propellantur ea quae per intestino rum circumuolutiones fixa continentur, id potentiae haud difficile est. Quippe habent intestina nsitam uim, qua expellant ea quae sibi molesta sunt. Cui uersioni suffragatur etiam &Linacri translatio. Graeca tamen dictio sic habet: ἐπειδὴ πάμπολ λαι τῶν ἔντερων ἔλικες ἐισιν, αὐάτκη δήπου καθʼ ἑκαστὴν αὐτῶν ἐκ τῶν ὑψιλετέρων εἰς τὰ ταπεινότερα φέρεσθαι τὰ σίτία τοῦντοῦδο δὲ τῷ βάρει μὲν, οὐκ ἐθʼ οἱόντι μένειν, τῇ δὲ τῶν ἐντέρων αὐτῶν ἐν νεργεία προωθεῖττα τὰ σφηνούμενα κατὰ τὰς ἔλικας αὐτῶν, ἐχοι τῶν δύναμιν ἔμφυτον ἀποκριτικὴν τῶν αἱ ιώντων αὐτά. Quae ita uertenda censeo: Cùm autem complura sint intestinorum uolumina, per quae à superioribus ad inferiora deferri alimenta est necesse: cibi sanè ipsi, ob grauitatem diu immorari non possunt. Quòd si eorum quippiam haereat in spiris ipsis impactum, id ab actione intestinorum (qui bus inest facultas quaedam expellendi infestantia) propellitur. Itaque sensus Galeni est, excrementa alui, quae ex cibis reliqua sunt, tum suc pondere delabi, tum facultate expultrice ab inte stinis exterminari, Lib. de morborum temporibus. ANdernacus: Etenim inflammationis affectus calidior quàm prius euadit, cum tumore maiori, item dolore simul &tensione. Gręcè: θερμότερον νοῦν ἑαυτῷ σὺν ὅγκῳ μίζονι, μεν ὀδύνης τε ἅμα καὶ τάσεως γίνεται τὸ γλεγμαῖνον.