Latin
CTIONE
Galenus, Epitome Galeni operum 1335
Unproofread scanNot analysed yet
Quod est: Calidior itaque seipsa euadit cum tumore maiori, doloreque &tensione, pars phlegmone obsessa. Pag. De complexis postea disseram. Graecè: περὶ δὲ τῶν ἐπιμικτῶν ἐξοῦς ἐρῷ. Quod est: De mistis autem deinceps dicam. Lib. de totius morbi temporib. ANdernacus: Vnum quidem &princeps generationi eorum attribuitur. Graecè legitur: καὶ πρῶσον. Hoc est: Et primum. Agit enim illic Galenus de ipsius morbi temporibus. Inter quę unum &primum ordine, non dignitate, tribuit ipsi generationi. At cùm princeps aliquid dicimus, de ipso excellentiam quandam, praerogatiuamque enunciamus Pag. Post quod rursus augmenti tempus est, non aequè manifestum ita in omnibus: neque illud quod à uigore sequitur tempus omnino sensile. Gracè ἀφʼ οὐ πάλιν ὁ δὲ αὐξήσιως, ἐκ ὁμοίως ἐπὶ παύτων αἰθητὸς ὑδὲ οὗτος. οἷς ὁ δὲ ἀκμὸς ἔπεται παύτως αἰσθητὸς, Quod est: Post quod rursus augmenti tempus est, ne ipsum quidem similiter sensibile in omnibus. Post haec uigoris sequitur tempus, idque omnino sensibile Pag. Vel amarum uehementer. Graecè: ἢ πυῤῥὲν ἰσχυρῶς. Hoc est: Aut fuluum uehementer. Disputat nanque illic de sputi coloribus Lib. I. de locis affectis. Pag Copus: Itaque quot modis contingat urinae meatum stipari. Graecè habetur: κατὰ πόσους δὲ τόπους γχυρεῖ στεγνυθίναι τὴν πόρον τὸν τραχύλου δὲ κύσιως. Hoc est: Itaque quot modis contingat obstrui meatum colli uesicae, Pag. Essentia quidem nondum laeditur. Graecè: id που μὲν ν ὑσία βιβλαπται. Quod est: Substantia autem nondum est laesa. Aliud quippe dictu est non laedi, atque aliud non esse laesam. Siquidem quod nondum est laesum, fieri potest ut iam laedatur. Pag. Quòd si antequam ulcus induxerit, egredi desinat, affectus ipse nondum dysenteria dicetur. Graecè habetur: ἡ μὲν ἐν πρὶν ἐλκῶσαι, παύσηται διειὸν, &c. Hoc est: Si uerò priusquàm exulceret, perfluere desinat, &c. Pag. Igitur si in uentriculo cibi non suapte natura in fumum transmutantur, efficientem causam cali dam: si uerò saporem acidum referunt, eam frigi dam esse necesse est. Graecè legitur: ε καὶ οὖν τινιατοῦττι τὰ σιτία ματὰ τὴν γασέρα, μὴ διὰ τὴν ἑαυτῶν φύσιν, αἰαγκαῖον ὅσι τὴν ταῦτʼ ἐργαζομενὴν ἀετίαν εἶναι θερμὴν· ἐι δ ξάνεται, ψυχραν. Quod est: Si igitur in uentriculo cibi in fumum nidorosum uertantur, idque non ex qua ipsorum natura, efficientem causam calidam: si uerò acescant, frigidam esse necesse est Ibidem. Quippe ubi igneo calore uentriculus infestatur, panem, aut chondrum, sine humore deijci uidebis, perquam exigua in ipsis facta trans mutatione.