Latin
DE OSSIBVS NASI. CAP. IIII
Galenus, Epitome Galeni operum 135-4
Unproofread scanNot analysed yet
ultima excepta, cui interdum etiam, sed rarò, à lateribus foramina insunt. Hos ipsos processus solae ceruicis uertebrae leniter quasi bipartitos gerunt, praeter duas primas, in quibus simplices planè habentur: in sexta uerò duplices manifestè apparent, &caeterorum omnium maximi: sicut &ea ipsa maxima est: quorum internus, latus admodum est. Pars cuiuslibet uertebrae anterior qua inter se coalescunt, earum potissimum quae in ceruice sunt, prima excepta, oblonga est. Neruis autem ab spinae medulla orientibus, ac iuxta uertebrarum compages prodeuntibus, utraque uertebra parem primae quasi operam confert. In caeteris superior aut magna ex parte, aut omnino id praestat.