Latin
DE VERTEBRIS DORSI. CAP. IX
Galenus, Epitome Galeni operum 135-5
Unproofread scanNot analysed yet
DE VERTEBRIS DORSI. CAP. IX THoracis uertebrae, quae maiori ex parte sunt duodecim, omnes ad decimam usque processus habent permagnos: tum eos qui sursum, deor sumque uersum spectant, tum etiam transuersos quibus costae annectuntur DE LVMBORVM VERTEBRIS. CAP. LVmborum uertebrae quinque, &omnium crassissimae sunt: quibus sanè perangustum inest foramen, tenuisque medulla. Earum autem processus spectat sursum: atque ab ea tantùm uertebra, quae praeposita est, semper neruus erumpit. Ha bent singulae lumborum uertebrae interiore in parte foramina nullo disposita ordine, in quae se inserunt uenulae, satis manifestae &conspicuae, cùm in caeteris uertebris, uel nullae usquam, uel perexiguae spectentur DE SACRO OSSE. CAP. XI. IDos uertebris, qua parte cum superiori alligatur, proportione respondet. Ipsius autem trans uersi processus grandes patentesque sunt, quibus in exteriore parte sinus inest quidam lenite cauus, in eumque ilium ossa ingrediuntur. Id ip sum os ex tribus particulis constat, harumque in 40 extremitate os aliud quartum, quod coccyx nominatur, additum est. Nerui autem, qui à spina medulla per sacri ossis foramina prodeunt, iuxta suarum ueluti uertebrarum compages, sicuti per spinam totam, prosiliunt: non tamen ab utroque latere, sed intrinsecus quidem, atque extrin secus: hique omnes tria constituunt paria DE COCCYGE. CAP. XII. AT coccyx ipsum ex tribus particulis constat, quae plus cartilaginis, quàm latum os, habent Iuxta earum compages nerui posteriore ex parte prodeunt. Gemini priores ex ea oriuntur parte qua coccyx latum os attingit. Insequens par inde ortum habet, ubi prima huius ossis pars cum secunda committtur. Duo alij inde egrediuntur, qua secunda eiusdem pars, cum tertia coniungitur. Iuxta tertiae huius extremitatem, quod reliquum est ex spinę medulla, simplex nullique asso ciatum prosilit