Latin
DE CARPO. CAP. XVIII
Galenus, Epitome Galeni operum 137-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE CARPO. CAP. XVIII. Prima pars palmę carpos dicitur, ex ossibus octo, duplici distinctis ordine, constans. Dura omnia, &paruula, nec medullosa, multiplicisqu figurae sunt. Cuncta nerueis cartilagineisque nexi bus inter se per synarthrosin constructa, non co gnata cernuntur: exteriore quidem in superficie, leniter gibba, sinuata intrinsecus. Pars carpi superior ex tribus ossibus constat, quae in rotundam quasi formam constructa, cum cubito, ra dioque, &columnari processu annectuntur: hoc tamen excepto, quòd carpi os, quod minimum digitum respicit, exiguo lenique sinu, columnare cubiti processum admittit. Ex his autem medium ibi potissimum sedem habet, ubi cubitus radiusque inter se copulantur. Tertium, quod bipartitum est, à radio comprehenditur. Pars carpi inferior, quatuor ipsius ossibus metacarpio alligatur. A quintum, ijs carpi partibus insidet, quae iuxta cu biti processum columnarem sunt sitae DE METACARPIO. CAP. XIX. INter digitos &carpum ossa quae palmam ex plent, metacarpium appellant: id quod per synarthrosin carpo, digitorum autem priori phalangi per diarthrosin alligatur. Pollicis tantummodo prius internodium, ex transuerso ipsi metacarpio est annexum. Singuli autem digiti ex tribus ossibus constant, priori semper internodio in subsequentis sinum subeunte. Iureque dicendum est, pollicem ipsum ex triplici osse constructum esse: ac primum ipsius internodium, cum metacarpio minimè connumerandum. Vnde re ctè dixerit quispiam, ex quatuor duntaxat meta carpium, ipsos autem digitos ex quindecim oss bus constitutos esse. DE OSSIBVS QUAE CVM SACRO osse committuntur. Cap. XX. REctis ab utroque latere magnisque lati ossis pro cessibus, duo quędam ossa apposita adstructaque sunt: quibus integris nullum nomen est inditum. Nam latae ipsorum supernae partes, illum ossa: exteriores post femoris ingressum, inferioresque, coxendicum: quae inde in anteriora protensae, tenuesque &foratae, atque inter se in extremo cognatae sunt, pectinis ossa appellantur. Vtrique coxendici praegrande acetabulum inest, cum femoris capite nexu ualidissimo compulatum, cognatumque