Latin
DE FEMORE. CAP XXI
Galenus, Epitome Galeni operum 138
Unproofread scanNot analysed yet
DE FEMORE. CAP XXI. OS foemoris magnitudine cunctis animantis Femoris consipossibus praestat: id supra, coxendici: infrà, tibia deratio. Foemoris os omalligatur. Superiori in parte rotundissimum canium aliorum put habet, prolixae quidem ceruici ad interiora maximum. inclinatae adnatum. Infrà leniter patescens, in duo tubercula desinit, adeò quidem grandia, ut capita appellari possint: quae sanè tibiae annectuntur, non modò membranosis ligamentis, sed tribus quoque alijs ualidis, rotundisque: quorum unum ab exteriori totius connexionis parte, ab interiori alterum, à medio posterioris interiorisque, tertium porrigitur. Totius autem femoris forma, anteriori in parte exterioreque, gibba: in posteriori interiorique sima est. Sub huius ceruice sunt duo exigui processus (trochante. Trochanteres. ras uocant) quorum exteriorem, qui est maior, appellant natem. DE TIBIA. CAP. XXII. TOta pars cruris, quae inter talum genuque poTibiae considesita est, eiusdemque etiam partis os grandius tibia, ratio appellatur. Haec interiore in parte sita est, eique tantummodo femur ipsum annectitur. Os autem quod extrinsecus locatum est, sura nomi- Cura. natur: quae crassitudini tibiae admodum cedit, nec adeò protenditur, ut genu ipsum contingat, uerùm suprà infraque tibiae per synarthrosin alligatur: media inter se penitus dehiscunt. Tibia quae femori copulatur, magna quidem adnata, coagmentataque appendice, duplicem in se sinum habente, capita femoris sese insinuantia recipit. Tibiae quicquid anteriori in parte tenue &carnis est expers, Crea dicitur: imae ab utro Crea. que latere tibiae, suraeque partes, malleoli nuncupantur. Hallucinantur autem qui eos talos appellant: nam sub his utrinque talus consistit, ac un dequaque contegitur, ut ne eum tangere quidem possis. Malleoli uerò extremae tibiae suraeque pro- Malleoli non re cessuum partes sunt: gibbę quidem exteriore ex ctè uocantur tali parte, intrinsecus cauae.