Latin
157.1 to 157.4
Galenus, Epitome Galeni operum 157.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hac igitur cute intacta, oportet reliquam omnem adimere, ac ipsos femoris mu sculos omnium primos incidere: mox qualescunque uelis. Ac facilè quidem secundum differentiam fibrarum musculus unusquisque cognoscitur. Omnium itaque primus tendo, paulatim in carnem uersus, sub cute summa apparebit, qui tibiae infra genu innascitur. Superius autem huius musculi initium, car noso exortu ex media maximè ilium ossis spina 10 procedit. Caeterùm post neruosam huius muscu li exilitatem, etiam alius quidam ex amussi tendo, ab osse pubis descendens, figuramque teretem reprę sentans, in anteriorem partem ossis tibię insertatur. Atque hi duo numero musculi, in utroque crure unus, sese mutuò iuxta primos exortus contingunt, Quibus sanè uel tuis manibus tractis uersus mu sculorum exortus, in animali extincto, tibia ipsa elatius simul &interius attollitur. Porrò tertia à duabus praedictis insertio lati tendinis est, nomi 20 natę in anteriori tibię parte contigua. Cuius exor tus &caput inferiori exteriorique coxę ossis parti debet. Musculus itaque hic ab externa coxae parte descendens, obliquè in internam tibiae insertatur. Necessum autem est tibiam hac tractam ansa, retrorsum, sursumque ferri, atque omnino in orbem con uolui. Quare non simplex, sed compositus is motus erit. Sciendum uerò est, rectos musculos retum motum ministrare perpetuò: sicuti obliquos obliquum. Hi ergo tres musculi, tibiae tendinibus 30 innascuntur, quos auferre oportebit, si tibiam prius quam femur, dissecare instituas. Est &alius quartus musculus, qui ab extima ossis coxę parte procedens, in externam tibiae regionem inseritur: solusque, quantum ad loci rationem attinet, alijs tribus oppo nitur. Cuius quidem est munus, tibiam totam simpli ci motu in externam partem abducere. Iam post quatuor dictos musculos, quintus alius existit, ad inferius femoris caput, &musculi tibiae principium, à parte interna descendens, similiter à co-40 xę osse ortus.