Latin
157.5 to 157.7
Galenus, Epitome Galeni operum 157.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui si nunc exemeris omnes femoris musculos iam expositos, adhuc magni, tum in priore, tum in posteriore, internaque uniuer sa femoris parte restabunt: ex quibus anteriores prius dissecabis. Omnes autem extendunt articulum genu: non tamen uel situm eundem habent, uel etiam similia capita: quę quidem in totum quatuor existunt. Elatissimum quidem ex spina illum ossis procedit, è directo musculi omnium primi dicti, idque parte ipsius inferiore. Huic uerò succedit aliud multò 50 majus priore &humilius, quod in extrema porius femoris regione, propter natis processum, eminet: à quo maximus anteriorum femoris musculorum exortus est. His autem resectis, alia musculorum capita duo subiecta, manifestò in conspectum ueniunt: atque eorum quidem alterum, primam grandioris in femore processus (Graeci trochan tera uocant) originem attingit, &praeterea caitis femoris ceruicem: reliquum uerò huius infra ex anteriori ossis femoris sede emergit. At 60 quòd omnium musculorum qui genu articulum mouent, ualidissimam functionem obire creduntur hi, qui extendunt, cuiuis notum esse arbitror. Nam poplitis flexura, inter leues infirmasque eius actiones refertur. Quamobrem natura nec magnis, nec multis musculis ipsam commisit, sed uni soli ex commemoratis, qui in caput interioris surae musculi inseritur: quique non magis tibiam flestere quàm abducere ad internam regionem uide tur. Sed hunc cernere non est, priusquam à tibia mu sculos ademeris suram constituentes. Femoris mu sculis praeter magnum resectis, licebit tibi &coxae articulum mouentes, necnon circa tibiam uniuersos deinceps incidere.