Latin
203.1 to 203.4
Galenus, Epitome Galeni operum 203.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm ossium cubiti, alterum quidem majus cuius pars est ancon, specialius uocat cubitus, quod in media manus figura, ossi alteri, nempe radio, subiacet. Gibbi uerò processus ossium radij &cubiti, qui carpo inseruntur, uocantur quidem &id ipsum quod sunt, processus, &interdum capita, &tuberanda. Vnicuique igitur digitorum proprius unus paruus musculus inest: duo autem alij maximi in manu thenara generant, per quos tum car nosa pars manus alta, media uerò caua efficitur: tum digitorum uterque maximus &minimus, plurimum abducuntur ab alijs. Qui autem inter magnum &indicem consistit musculus, eam partem replet, po licemque adducit ad indicem. Inseruntur tamen in iplum pollicem alij fortiores tendones, à musculis ulnę producti. Quare quum quatuor quidem sint qui quatuor digitis insunt, duo autem circa magnum alius uerò unus ad paruum digitum, rationabiliter omnes manus musculi septem sunt facti, à quorum singulis haud ab re unicus est tendo productus Iam uerò duo illi musculi, qui intra cubitum siti, ipsos digitos flectunt, mediam exquisitè regione obtinent: quoniam &capita tendonum flectentium digitos, ad mediam regionem peruenire erat melius. Vtrinque uerò unus est flectens carpum. Alij autem duo intrinsecus in ulna consistunt, eam ad obliquum du centes. Reliquus extensorum secundum longum muiculorum intra ulnam, tenuissimus omnium, in superficie consistit, à quo quidem unus tendo produ ctus, sub interna cute manus disseminatur, nullum quidem articulum mouens, sed ipsam perficiens tangendi uim, quae ad apprehensoriam requiritur. Exteriorum uerò cubiti musculorum, qui quidem extendit quatuor digitos, in superficie sub ipsa cute locatus est, mediam maximè totius mem bri regionem obtinens. Alij autem post eum, ob liquè ad mediam descendentes regionem, tribus quidem maioribus digitis, duo: reliquis uerò minoribus, reliquas explantationes mittit. Reliquorum uerò trium, unus quidem qui in ulna est, carpum tendone simplici extendit: qui autem sunt in radio, alter quidem condylum eius transcen dens, obliquus, in duoque diuisus, extendit simul carpum, &magnum digitum abducit ab alijs reliquus autem extrinsecus, ad pronum circunducit extremam manum, atque ipsum carpum ex tendit.